Vix quia tunc fidus vnus amicus erat:

Illud erat tempus dubium, quo nullus amicum

Certum certus habet, sicut habere solet.1500

Qui prius attulerat verum michi semper amorem,

Tunc tamen aduerso tempore cessat amor:

Querebam fratres tunc fidos, non tamen ipsos

Quos suus optaret non genuisse pater.

Memet in insidiis semper locuturus habebam,

Verbaque sum spectans pauca locutus humum:

Tempora cum blandis absumpsi vanaque verbis,