Est sine quo melius nil vel in orbe bonum,

Dixisti, que tuo sunt omnia condita verbo,

Mandasti, que statim cuncta creata patent;

Inque tuo verbo celi formantur, et omnem

Spiritus ornatum fecerat inde tuus.

Per te sunt et aque, certus quoque terminus illis,

Est per te piscis et maris omne genus:1800

Aera cum genere volucrum sermone creasti,

Quatuor et vento partibus ora dabas:

Cunctipotensque tuo fundasti numine terram,