Fixit quam stabilem prouidus ordo tuus:
Cunctaque terrigena viuunt animalia per te,
Subque tua lege reptile quodque mouet.
Sicut ymago tua tandem fuit et racionis
Factus homo, quod opus sit super omne tuum;
Qui precepta tua veteri serpente subactus
Preterit, et pomi mors sibi morsus erat.1810
Set pietate tibi quod eum de morte resumas,
Virginis ex carne tu caro factus eras;
Sicque parens nostri generis de carnis amore