Si tamen esse potest quod felix esset in orbe,

Dudum felices nos dedit esse deus:

Quicquid summa manus potuit conferre creatis,

Contulit hoc nobis prosperitatis opus.20

Huius erat vite, si que sit, gloria summe,

Nobis pre reliquis amplificata magis.

Tuncque fuisse deum nobis specialius omni

Conuersum plebe clamor vbique fuit:

Famaque sic mundi, nobisque beacius omni

Tempus erat populo nuper; et ecce modo