Fortunam reprobat nunc omnis homo, quia mutat

Et vertit subito quod fuit ante retro;

Hocque potest speculo quisquis discernere nostro,

Que fuerat dulcis nunc fit amara nimis.50

Hic corripit fortunam et sui euentus inconstanciam deplangit.

Capm. ii.

O tibi que nomen fortune concipis, illos

Quos prius exaltas cur violenta premis?

Hiis quibus extiteras pia mater dira nouerca

Efficeris, vario preuaricata dolo: