Dum geris aspectum duplum variata per orbem,

Non te simplicibus constat inire viis.

Prosperitate tua stetero si letus in orbe,

Dum puto securo stare, repente cado;

Et timet incerta cor sepe doloris in vmbra,

Cum michi leticia cras venit ecce noua.

Omnia suntque tuo tenui pendencia filo,

Qui plus credit eis fallitur atque magis;110

Sique leues oculi sint ictus, sunt leuiora

Ordine precipiti pendula fata tua.