Hec rota nugatrix sic girovagatur eodem

Motu, ne possit rebus inesse quies.

Impetus euertit quicquid fortuna ministrat

Prospera, nec stabilem contulit ipsa statum.

Heu! cur tanta fuit concessa potencia tali,

Cui nichil est iure iuris in orbe datum?

Si quid iuris habet, surrepcio dicitur esse,

Nam de iure nichil quo dominetur habet.

Sic dicunt homines, qui credunt omnia casu

Quod deus extruxit ipsa mouere potest:200