Bursa valet quantum curia nostra valet.

Hic loquitur de legibus eorum positiuis, que quamuis ad cultum anime necessarie non sunt, infinitas tamen constituciones quasi cotidie ad eorum lucrum nobis grauiter imponunt.[362]

Capm. iiii.

Num dat pre manibus sceleris veniam michi Cristus?

Non puto, set facto post miseretur eo:

Aut quod peccatum non est, numquid prohibendum[363]

Hoc Cristus statuit? talia nulla facit.230

Nunc set, que Moysi neque lex prohibet neque Cristi,

Plurima decretis dant prohibenda nouis;

Set michi que statuunt hodie peccata, remittunt