Cras, sibi si dedero: de quibus ergo peto.
Aut est quod proprie res peccatum gerit in se,
Aut nisi sit vetita, non foret ipsa mala.
Est si peccatum, tunc cur, quam sit prius actum,
Prestat idem nummis posse licere meis?
Est si res licita, tunc cur sua lex positiua
Hanc fore dampnandam striccius artat eam?240
Hoc de iusticia puto non venit, immo voluntas
Taliter vt fiat lucra petendo iubet:
Exequitur iuste rem iustam, qui bene causas