Es vir sanguineus, ideo dignum michi templum
Sanguine fedatus tu fabricare nequis.’
Sanguinis effusor, amplectens crimina mundi,
Ex bellis templum non valet esse dei:430
Ecclesie sancte talis non erigit edem,
Nec sacre fidei collocat ipse domum.
Est nam mors odium, sicut scriptura fatetur;
Qui fratres odit est homicida sui:
Quomodo nos igitur, plebis de sanguine tincti,
Altaris famuli possumus esse dei?