Turpe referre pedem nec passu stare tenaci,

Turpe laborantem deseruisse ratem;

Turpius est Cristi pro mundo iura fugare,

Qui statuunt bellum pacis adesse loco.

Omnia regna quasi, Cristi que nomen invndat,

Bella gerunt reprobis horridiora Gethis.

Sufficeret tamen hoc, quod bella forent laicorum,

Si non quod proprio clerus in ense ferat:630

Quicquid agant laici, minus excusare valebo

Clerum, quem Cristi regula pacis habet.