Castra sibi que domos pocius lucratur et vrbes,
Pro quibus, vt vincat, forcius arma mouet.
Est sibi quod proprium, sic spirituale recusat,
Torpet et improprie quo foret ipse vigil;
Que tamen impropria Cristus sibi dixerat, illa
Mundi terrena propriat ipse sua:
Sic magis impropria propriat, propriisque repugnans
Dispropriat clerus, que dedit acta deus.680
Venit enim princeps huius mundi, famulatum
Optinet et nostrum, fert quia grande lucrum.