Irrequies mentis, lis proxima, mortis amica,
Perfida mens, racio deuia, vanus honor.
Hec quasi de proprio sunt apropriata superbo,
Heres et baratri primus habetur ibi:
Hoc capitale malum quo regnat egens caput omne
Conficit, et caude par facit esse sue.
Hoc caput est rerum viciis seruire coactum,
Liber homo didicit hoc graue ferre iugum;720
Non illud domini, quod dicitur esse suaue,
Immo quod imposuit invidus hostis ei;