Non quo libertas perquiritur illa salutis,
Set quod seruili condicione premit.
Fabrica prima, decus primum, primatis honore
Preditus, est prime perdicionis opus.
Prodolor, heu! tante dic que sit causa ruine:
Elate mentis motus origo fuit.
O mens elata, presumpcio dira, superni
Regis habere locum, iudicis esse parem,730
Equarique suo factori, non imitari,
Equiperare deum nec bonitate sequi!