Corrigat, oro, deus, tua iam clemencia tales,

Nos quibus vt sanctis subdere colla iubes:

Esse duces nostros quos lege tua statuisti,

Fac magis vt recta semita ducat eos;

Et licet instabilis vanus sit et actus eorum,

Da populo stabilem semper habere fidem:

Da, deus, et clero, verbo quod possit et actu

Sic reuocare malum, nos vt in orbe iuuet.

Exoptata diu dulcis medicina dolorum,

Sero licet veniat, grata venire solet:1310