Sique boni fiant de clero, nos meliores

Tunc erimus, que dei laus ita maior erit.

Postquam dictum est de illis qui errant in statu prelacie, dicendum est de errore curatorum, qui sub prelatis constituti, parochiarum curas in animarum suarum periculo admittentes negligenter omittunt: et primo intendit dicere de curatis illis qui suas curas omittentes ad seruiendum magnatum curiis adherent.

Capm. xvi.

Presulis incauti, sicut de voce recepi,

Errores scripsi, pennaque cessat ibi.

Sunt tamen, in curis anime qui iura ministrant,

Rectores alii non sine labe doli.

Quo status ille modo se tendit scribere tendo,

Si sit ibi mundus vel magis ipse deus.