Talis in ecclesia nunc est deuocio mota

Curatis nostris: iudicet inde deus.

Postquam[405] dictum est de errore illorum qui in ecclesia beneficiati existunt, iam[406] dicendum est de presbiteris stipendiariis; de talibus saltem, qui non propter mundiciam et ordinis honestatem, set propter mundi ocia, gradum presbiteratus appetunt et assumunt.

Capm. xx.

Si de presbiteris dicam qui sunt sine curis,

Hos viciis aliis cernimus esse pares.

Si tamen ecclesiam non optinet iste sacerdos,

Annua servicia sunt velut ecclesia:

Plus quam tres dudum nunc exigit vnus habendum,

Strictus auaricia plus cupit ipse quia.1560