Hos velut artifices cerno peditare per vrbes,

Conductos precio sicut asella foro.

Dignus mercede tamen est operarius omnis,

Iuxta condignum quod labor ille petit:

Set tamen vt vendat nulli diuina licebit,

Sic poterit vendi missa nec vlla tibi.

Credimus vt sancta Cristus sacratus in ara

Non plus vult vendi venditus ipse semel.

Se sine dat precio, dare qui iussit sacra gratis:

Presbiter, ergo tibi quid petis inde lucri?1570