Corporis in scabie succensa libido notatur,
Que corrupta suo crimine plura facit.
Predictis viciis si quis se senciat egrum,
Lex iubet vt panem non sacret ille deo.
Oza manus tendens accessit vt erigat archam,
Set nimis audacem mors fuit vlta manum:
Hinc ideo dicunt meruisse necem, quia nocte
Transacta cohitu coniugis vsus erat.
Declaratur in hoc, quod qui pollutus ad aram
Accedat, mortis vulnere dignus erit:[414]1890