Non solum faciem, mores set confer et artes,
Proficias curis ex quibus ipse tuis.
Hic loquitur quod etas sufficiens, priusquam gradum sacerdocii sibi assumat, in homine requiritur: loquitur eciam de suorum rasura pilorum, et dicit quod talia in signum mundicie et sanctitatis specialiter presbiteris conueniunt: dicit vlterius quod presbiteri a bonis non debent esse operibus ociosi.[415]
Capm. xxvi.
Quam prius assumat, matura requiritur etas,
Presbiter officium, plenus vt ipse regat:
Nam flos etatis temptanti congruit hosti;
Carnis et etatis feruet vterque calor:
Iam quos vexat ad huc tenere lasciuia carnis[416]
Improba, pastores non decet esse gregis.