Clericus ipse dei super hoc reputatur, et eius
Principium fine clauditur inde bono.
Summi doctoris virtutum regula iusta
Discipulos dociles de racione fouet:
Qui studiis herent, cor ad alta leuant et in altis
Figunt, hii vera sunt holocausta deo.2060
Nunc tamen inter eos puto multos esse vocatos,
Electos paucos condicione probos:
Moribus hii dudum studii virtute vacabant,
Nunc viciis studia dant vigilare sua.