Subque tua cura sunt prospera cuncta futura:

Et quia sic creuit tua lux, terramque repleuit,

Det deus vt talis tibi lux sit perpetualis.

Hec Gower querit, qui tuus est et erit.

FOOTNOTES:

[77] This Epistle is found in the All Souls MS. only.

[78] Words written over erasure in the MS. are printed in spaced type.

VOX CLAMANTIS[79]

In huius opusculi principio intendit compositor describere qualiter seruiles rustici impetuose contra ingenuos et nobiles regni insurrexerunt. Et quia res huiusmodi velut[80] monstrum detestabilis fuit et horribilis, fingit[81] se per sompnium vidisse diuersas vulgi turmas in diuersas species bestiarum domesticarum transmutatas: dicit tamen quod ille bestie domestice, a sua deuiantes natura, crudelitates ferarum sibi presumpserunt. De causis vero, ex quibus inter homines talia contingunt enormia, tractat vlterius secundum distincciones libelli istius, qui in septem diuiditur partes, prout inferius locis suis euidencius apparebit.

Sequitur prologus.