Capitula libri Primi.
Capm. i. Hic declarat in primis sub cuius Regis imperio, in quibus eciam[82] mense et anno, ista sibi accidencia, cuius tenor subsequitur, contingebat. Commendat insuper, secundum illud quod esse solebat, fertilitatem terre illius vbi ipse tunc fuerat, in qua, vt dicit, omnium quasi rerum delicie pariter conveniunt, et loquitur vlterius de amenitate temporis, necnon et de diei serenitate, que tunc tamen[83] sompnium nimis horribile precedebant.
Capm. ii. Hic incipit sompnium, vbi quodam die Martis dicit se varias vulgi turmas vidisse, quarum primam in similitudinem asinorum mutari subito speculabatur.
Capm. iii. Hic dicit se per sompnium quandam vulgi turmam in boues vidisse mutatam.
Capm. iiii. Hic dicit se per sompnium quandam vulgi turmam in porcos vidisse mutatam.
Capm. v. Hic dicit se per sompnium quandam vulgi turmam in canes vidisse mutatam.
Capm. vi. Hic dicit se per sompnium quandam vulgi turmam in murelegos et vulpes vidisse mutatam: dicit murelegos vt seruos domesticos; dicit vulpes, quia fures ruptis vbique Gaiolis liberi tunc eos comitabantur.[84]
Capm. vii. Hic dicit se per sompnium quandam vulgi turmam in aues domesticas vidisse mutatam, quibus dicit quod bubones quasi predones commixti associebantur.[85]
Capm. viii. Hic dicit se per sompnium quandam vulgi turmam in muscas et ranas vidisse mutatam.
Capm. ix. Hic dicit se per sompnium vidisse quod, quando omnes predicte furie in vnum extiterant congregate, quidam Graculus auis, Anglice Gay,[86] qui vulgariter vocatur Watte, presumpsit sibi statum regiminis aliorum, et in rei veritate ille Watte fuit dux eorum.