Sunt aliqui, studio modo qui perstant animoso,
Nescio que causa sit tamen inde rea.
Quicquid agant homines, intencio iudicat omnes;
Corde quod interius est capit ipse deus:
Istis prepositis, verum michi pande, scolaris,
Dic que sit studii condita causa tui:
Muniri primo cum te facis ordine sacro,
Cum te principiis presbiterare venis,2090
O que mente tua fuerit tunc mocio summa,
Hoc vel pro mundi sit vel amore dei?