Aut tu certa tue michi dic primordia cause,
Aut tibi que sapio dicere vera volo.
‘Sunt plures cause, per quas communis in orbe[423]
Est sacer hic ordo carus vt ecce modo:
In prima causa fugio mundana flagella
Legis communis, que dat amara viris:
Vlterius video quod non sudore laboro,
Ocia que quero sic et habere queo:2100
Tercia causa meum dat vestitum quoque victum;
Sicque meo placito persto quietus ego.