Moribus experti dederant exempla futuris,
Que sibi discipulus debet habere scolis.
Nunc tamen in vicium virtus conuertitur, et que
Nuper erant mores turpia plura gerunt:
Que modo scripta dei dicunt se discere laudi,
In laudem mundi vertit auarus honor.
O res mira nimis! legit et studet ipse scolaris
Mores, dum vicia sunt magis acta sua:2140
Sic quia stat cecus morum sine lumine clerus,
Erramus laici nos sine luce vagi.