Capm. xxii. Hic tractat causam, quare accidit quod laici, quasi iuris amici, luxurie [98]presbiterorum consuetudinem abhorrentes, eam multociens castigantes grauiter affligunt.

Capm. xxiii. Hic scribit contra hoc quod aliqui presbiteri dicunt, qualiter ipsi in carnis luxuriam committendo non grauius hominibus laicis deum offendunt.

Capm. xxiiii. Hic describit qualiter omnia et singula que sacerdocii concernunt officium magne virtutis misteria designant. Et primo dicet de vestibus sacerdotalibus ex vtraque lege ob diuinam reuerenciam competenter dispositis.

Capm. xxv. Hic loquitur qualiter sacrificia de veteri lege altari debita fuerunt in figura ad exemplum nunc noue legis presbiterorum: dicit vlterius qualiter eciam ex vtraque lege sacrificantes altari debent esse sine macula.

Capm. xxvi. Hic loquitur quod etas sufficiens, priusquam gradum sacerdocii sibi assumat, in homine requiritur: loquitur eciam de suorum rasura pilorum, et dicit quod talia in signum mundicie et sanctitatis specialiter presbiteris conveniunt. Dicit vlterius quod presbiteri a bonis non debent esse operibus ociosi.

Capm. xxvii.[99] Hic loquitur de presbiterorum dignitate spirituali, et qualiter hii, si bene agant sua officia, plus aliis proficiunt; sinautem, de suis malis exemplis delinquendi magis ministrant occasiones.

Capm. xxviii. Postquam dixit de errore illorum qui inter seculares sacerdocii ministerium sibi assumpserunt, intendit dicere secundum tempus nunc de errore scolarium, qui ecclesie plantule dicuntur.

Capm. xxix. Hic querit causam, que scolarium animos ad ordinem presbiteratus suscipiendum inducit: tres enim causas precipue allegat; tractat eciam de quarta causa, que raro ad presens contingit.

Expliciunt Capitula libri tercii.

Incipiunt Capitula libri Quarti.