Capm. xxi. Hic loquitur de fratribus illis, qui incautos pueros etatis discrecionem non habentes in sui ordinis professionem attractando colloquiis blandis multipliciter illaqueant.

Capm. xxii. Hic loquitur de Apostazia fratrum ordinis mendicancium, precipue de his qui sub ficta ypocrisis simplicitate quasi vniuersorum Curias magnatum subuertunt, et inestimabiles suis ficticiis sepissime causant errores.

Capm. xxiii. Hic loquitur qualiter isti fratres mendicantes mundum circuiendo[104] amplioresque querendo delicias de loco in locum cum ocio se transferunt. Loquitur eciam de superfluis eorum edificiis, que quasi ab huius seculi potencioribus vltra modum delicate construuntur.

Capm. xxiiii. Hic loquitur qualiter, non solum in ordine fratrum mendicancium set eciam in singulis cleri gradibus, ea que virtutis esse solebant a viciis quasi generaliter subuertuntur. Dicit tamen quod secundum quasdam Burnelli constituciones istis precipue diebus modus et regula specialius obseruantur.

Expliciunt Capitula libri quarti.

Incipiunt Capitula libri Quinti.

Capm. i. Postquam dictum est de illis qui in statu Cleri regere spiritualia deberent, dicendum est iam de hiis qui in statu Milicie temporalia defendere et supportare tenentur. Et primo distinguit causas, ex quibus ordo Militaris cepit originem.

Capm. ii. Hic loquitur qualiter miles, qui in mulieris amorem exardescens ex concupiscencia armorum se implicat exercicio, vere laudis honorem ob hoc nullatenus meretur. Describit eciam infirmitates amoris illius, cuius passiones variis adinuicem motibus maxime contrariantur.

Capm. iii. Hic describit formam mulieris speciose, ex cuius concupiscencia illaqueata militum corda racionis iudicio sepissime destituuntur.

Capm. iiii. Hic loquitur quod, vbi in milite mulierum dominatur amoris voluptas, omnem in eo vere probitatis miliciam extinguit.