Capm. xv. Hic loquitur de Ciue illo maliuolo et impetuoso, qui Maioris ministerium sibi adoptans in conciues suam accendit maliciam, quo magis sanum ciuitatis regimen sua importunitate perturbat et extinguit.
Capm. xvi. Hic loquitur eciam de ciue illo, qui linguosus et Susurro inter conciues seminator discordiarum existit. Loquitur de variis eciam periculis occasione male lingue contingentibus.
Expliciunt Capitula libri quinti.
Incipiunt Capitula libri Sexti.
Capm. i. Exquo de errore in singulis temporalium gradibus existente tractatum est, iam quia vnumquemque sub legis iusticia gubernari oportet, tractare vlterius intendit de illis qui iuris ministri dicuntur, quamuis tamen ipsi omnem suis cautelis iusticiam confundunt, et propter mundi lucrum multipliciter eneruant.[108] Set primo dicet de illis qui magis practicam cum fallaciis in iuris confusionem exercent.
Capm. ii. Hic loquitur de causidicis et aduocatis illis, qui vicinum populum depredantes, ex bonisque alienis ditati, largissimas sibi possessiones adquirunt: de quibus tamen, vt dicitur, vix gaudet tercius heres.
Capm. iii. Hic loquitur de causidicis et Aduocatis illis, qui quanto plures sunt in numero, tanto magis lucra sicientes patriam deuorant, et iuris colore[109] subtilia plectentes, suis cautelis innocentem populum formidantem illaqueant.
Capm. iiii. Hic loquitur qualiter isti causidici et iuris Aduocati in sua gradatim ascendentes facultate, Iudicisque aspirantes officium, iudicialis solii tandem cacumen attingunt; vbi quasi in Cathedra pestelencie sedentes, maioris auaricie cecitate percussi, peioris quam antea condicionis existunt.
Capm. v. Hic loquitur quasi per epistolam Iudicibus illis directam, qui in caduca suarum diuiciarum multitudine sperantes deum adiutorem suum ponere nullatenus dignantur.
Capm. vi. Hic loquitur de errore Vicecomitum, Balliuorum, necnon et in assisis iuratorum, qui singuli auro conducti diuitum causas iniustas supportantes, pauperes absque iusticia calumpniantur et opprimunt.