Capm. vii.[110] Hic loquitur quod sicut homines esse super terram necessario expedit, ita leges ad eorum regimen institui oportet, dummodo tamen legis custodes verum a falso discernentes vnicuique quod suum est equo pondere distribuant. De erroribus tamen et iniuriis modo contingentibus innocenciam Regis nostri, minoris etatis causa, quantum ad presens excusat.[111]
Capm. viii. Hic loquitur quod, exquo omnes quicumque mundi status sub regie maiestatis iusticia moderantur, intendit ad presens excellentissimo iam Regi nostro quandam epistolam in eius honore[112] editam scribere consequenter, ex qua ille rex noster, qui modo in sua puerili constituitur etate, cum vberiores postea sumpserit annos, gracia mediante diuina, in suis regalibus exercendis euidencius instruatur. Et primo dicit quod, quamuis regalis potencia quodammodo supra leges extollatur, regiam tamen decet clemenciam, quod ipse bonis moribus inherendo, quasi liber sub iusticie legibus se et suos in aspectu Regis altissimi assidue gubernet.
Capm. ix. Hic loquitur qualiter rex sibi male consulentes caucius euitare, proditoresque regni sui penitus extinguere, suorum eciam condiciones ministrorum diligencius inuestigare, et quos extra iusticiam errantes inuenerit, debita pena corrigere debet et districcius castigare.
Capm. x. Hic dicit quod rex sano consilio adhereat, ecclesie iura supportet et erigat, equs in iudiciis et pietosus existat, suamque famam cunctis mundi opibus preponat.
Capm. xi. Hic loquitur qualiter regiam libertatem in viciorum nullatenus decet incidere seruitutem, set sicut coram populo alios excellit potencia, ita coram deo pre ceteris ampliori virtutum clarescat habundancia.
Capm. xii. Hic loquitur qualiter rex a sue carnis voluptate illicebra[113] specialiter se debet abstinere, et sub sacre legis constitucione propter diuinam offensam sue coniugis tantum licito fruatur consorcio.
Capm. xiii. Hic loquitur et ponit magnifico iam Regi nostro Iuueni nuper serenissimi Principis patris sui exempla, dicens quod, vbi et quando necessitatis illud exigit facultas, rex contra suos hostes armorum probitates audacter exerceat, et quod ille nulla aduersitate sui vultus constanciam videntibus aliis amittat.
Capm. xiiii. Hic loquitur quod absque iusticie experta causa rex bellare non debet. Dicit insuper quod regie congruit dignitati, discreto tamen prouiso regimine, magis amore quam austeritatis rigore suos subditos tractare.
Capm. xv. Hic loquitur secundum Salomonis experienciam, quod ceteris virtutibus ad regni gubernaculum preualet sapiencia, que deo et hominibus regem magis reddit acceptabilem.
Capm. xvi. Hic loquitur qualiter celi deus, qui est rex regum et dominus dominancium, a regibus terre pura mente precipue colendus est et super omnia metuendus.