Capm. xvii. Hic loquitur qualiter rex in caritate dei et proximi viuens, contra superuenientem mortem, que nullo parcit regi, omni se debet diligencia prouidere.

Capm. xviii. Hic loquitur in fine istius epistole, vbi pro statu regis deuocius exorat, vt deus ipsius etatem iam floridam in omni prosperitate conseruet, et ad laudem dei suique et sibi commisse plebis vtilitatem feliciter perducat in euum.

Capm. xix. Hic recapitulat quodammodo sub figuris et exemplis tam veteris quam noui testamenti, in quibus pretendit quod eorum loco qui in omni sanctitate legem dei et fidem Cristi primitus augmentantes ecclesiam colebant, et a diu[114] mortui sunt, iam resurgunt alii precipue de clero, qui illam omnium viciorum multitudine suffocantes corrumpunt.

Capm. xx. Hic tractat vlterius quod, sicut virtuosis nuper in ecclesia existentibus succedunt viciosi, sic et mundi proceribus omnis milicie nuper de probitate famosis succedunt modo alii, qui neque diuine neque humane laudis digni efficiuntur.

Capm. xxi. Hic loquitur adhuc vlterius super eodem, qualiter loco eorum qui nuper casti fuerunt et constantes, surrexerunt modo alii, qui huius seculi vanitatem concupiscentes pudoris constanciam penitus amiserunt.

Expliciunt Capitula libri sexti.

Incipiunt Capitula libri Septimi.

Capm. i. Postquam de singulis gradibus, per quos tam in spiritualibus quam in temporalibus error quasi vbique diffunditur, tractatum hactenus existit, iam secundum quorundam opiniones tractare intendit de pedibus statue quam Nabugodonosor[115] viderat in sompnis, quorum videlicet pedum quedam pars ferrea, quedam fictilis, in figura deterioracionis huius mundi extiterat, in quam nos ad presens tempus, quod est quodammodo in fine seculi, euidencius deuenimus. Et primo ferri significacionem[116] declarabit.

Capm. ii. Hic loquitur contra istos auaros omni ferro in hoc saltem tempore duriores, quorum diuicie nisi participentur, nullius, vt dicit, possunt esse valoris.

Capm. iii. Hic loquitur de statue secunda parte pedum, que fictilis et fragilis erat, et de eiusdem partis significacione.