Capm. iiii. Hic loquitur adhuc vlterius de miseriis que in pedum statue diuersitate nouissimo iam tempore eueniendis figurabantur: dicit enim quod ea que nuper condicionis humane virtuosa fuerant, in suum modo contrarium singula diuertuntur.

Capm. v. Quia vnusquisque ad presens de mundi conqueritur fallaciis, intendit hic de statu et condicione mundi, necnon et de miseria condicionis humane, tractare consequenter.

Capm. vi. Hic loquitur de principio creacionis humane: declarat eciam qualiter mundus ad vsum hominis, et homo ad cultum dei creatus extitit; ita quod, si homo deum suum[117] debite non colat, mundus que sua sunt homini debita officia vlterius reddere non teneatur.

Capm. vii. Hic loquitur quod, exquo creator omnium deus singulas huius mundi delicias vsui subdidit humano, dignum est quod, sicut homo deliciis secundum corpus fruitur, ita secundum spiritum deo creatori suo gratum obsequium[118] cum graciarum accione toto corde rependat.

Capm. viii. Hic tractat qualiter homo dicitur minor mundus; ita quod secundum hoc quod homo bene vel male agit, mundus bonus vel malus per consequens existit.

Capm. ix. Hic loquitur qualiter homo, qui minor mundus dicitur, a mundo secundum corpus in mortem transibit; et sicut ipse corporis sui peccato huius mundi corrupcionis, dum viuit, causat euentum, ita in corpore mortuo postea putredinis subire corrupcionem cogetur. Et primo dicet de mortui corporis corrupcione secundum Superbiam.

Capm. x. Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Inuidiam.

Capm. xi. Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Iram.

Capm. xii. Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Auariciam.

Capm. xiii. Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Accidiam.