Capm. xiiii. Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Gulam.
Capm. xv. Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Luxuriam.
Capm. xvi. Exquo tractauit qualiter variis peccati deliciis humanum corpus in hoc mundo[119] putredine consumitur, interrogat vlterius de homine peccatore, quomodo mundi voluptates tam fallibiles in sui preiudicium ita ardenter sibi appetit et conspirat.
Capm. xvii. Hic loquitur qualiter omnia et singula mundi huius sicut vestimentum veterascunt, et quasi sompnifera in ictu oculi clauduntur: loquitur eciam[120] de mortis memoria et eiusdem nominis significacione.
Capm. xviii. Hic loquitur quod, quamuis[121] iustis et iniustis vnus sit naturaliter interitus, mors tamen iusti omnes exsoluens miserias eius spiritum glorie reddit sempiterne.
Capm. xix. Hic loquitur de dupplici morte peccatoris, vna ex qua corpus hic [122]resoluitur, alia ex qua digno dei iudicio penis perpetuis anima cruciatur.
Capm. xx. Postquam de gaudiis et penis que bonis et malis debentur tractauit, consulit vlterius quod vnusquisque ad bonos mores se conuertat, et de hiis que negligenter omisit, absque desperacione contritus indulgenciam a deo confidenter imploret.
Capm. xxi. Hic loquitur quod sunt modo pauci, qui aut propter celi affectum aut gehenne metum huius vite voluptatibus renunciant; set quecunque caro concupiscit, omni postposita racione ardencius perficere conantur.
Capm. xxii. Hic loquitur de variis vindictis occasione peccati in hoc seculo iam quasi cotidie contingentibus, que absque iustorum virorum meritis et oracionibus nullatenus sedari poterunt.
Capm. xxiii. Hic loquitur sub compendio recapitulando finaliter de singulis mundi gradibus, qui singillatim a debito deuiantes ordine virtutes diminuendo extingunt, et ea que viciorum sunt augmentando multipliciter exercent.[123]