Capm. xxiiii. Iam in fine libri loquitur magis in speciali de patria illa in qua ipse[124] natus fuerat, vbi quasi plangendo conqueritur qualiter honores et virtutes veteres a variis ibidem erroribus superuenientibus, vt dicitur, ad presens multipliciter eneruantur.[125]
Capm. xxv. Hic loquitur qualiter ea que in hoc presenti libello quasi sompniando de mundi scripsit erroribus, non ex se tantum, set ex plebis voce communi concepit. Consulit tamen finaliter quod, siquis inde se culpabilem senciat, priusquam nobis peiora succedant tempora, suam ex humili corde culpam penitens[126] emendet.
Ad mundum mitto mea iacula, dumque sagitto;
At vbi iustus erit, nulla sagitta ferit.
Sed male viuentes hos vulnero transgredientes;
Conscius ergo sibi se speculetur ibi.[126a]
FOOTNOTES:
[79] The MSS. used for the Vox Clamantis are the following:—
S (All Souls College, Oxford, 98), C (Cotton, Tiberius, A. iv), E (Ecton Hall), H (Harleian 6291), G (Glasgow, Hunterian Museum, T. 2. 17), D (Bodleian Library, Digby 138), L (Bodleian Library, Laud 719), T (Trinity College, Dublin, D. 4. 6), H₂ (Hatfield Hall), L₂ (Lincoln Cathedral Library A. 7. 2). The text is based on S.