In huius opusculi principio intendit compositor describere qualiter seruiles rustici impetuose contra ingenuos et nobiles regni insurrexerunt. Et quia res huiusmodi velut monstrum detestabilis fuit et horribilis, narrat[128] se per sompnium vidisse diuersas vulgi turmas in diuersas species bestiarum[129] domesticarum transmutatas: dicit tamen quod ille bestie domestice, a sua deuiantes natura, crudelitates ferarum sibi presumpserunt.[130] De causis vero, ex quibus inter homines talia contingunt enormia, tractat vlterius secundum distincciones libelli istius, qui in septem diuiditur partes, prout inferius locis suis euidencius apparebit.
Incipit prologus libri Primi.[131]
Scripture veteris capiunt exempla futuri,
Nam dabit experta res magis esse fidem.
Vox licet hoc teneat vulgaris, quod sibi nullum
Sompnia propositum credulitatis habent,
Nos tamen econtra de tempore preteritorum
Cercius instructos littera scripta facit.
Ex Daniele patet quid sompnia significarunt,
Nec fuit in sompnis visio vana Ioseph: