Nunc magis iniustas ambulat ipsa vias:
Infirmo capite priuantur membra salute,
Non tamen est medicus qui modo curat opus.550
Est ita magnificus viciorum morbus abortus,
Quod valet excessus tollere nulla manus:
Sic oritur pestis, per quam iacet obruta virtus,
Surgit et in vicium qui regit omne forum.
Rex, puer indoctus, morales negligit actus,[522]
In quibus a puero crescere possit homo:
Sic etenim puerum iuuenilis concio ducit,