Quod nichil expediens, sit nisi velle, sapit.
Que vult ille, volunt iuuenes sibi consociati,
Ille subintrat iter, hiique sequntur eum:560
Vanus honor vanos iuuenes facit esse sodales,
Vnde magis vane regia tecta colunt.
Hii puerum regem puerili more subornant,
Pondera virtutum quo minus ipse gerit.
Sunt eciam veteres cupidi, qui lucra sequentes
Ad pueri placitum plura nephanda sinunt:[523]
Cedunt morigeri, veniunt qui sunt viciosi,