Sors tamen est versanda diu, sors ultima belli:

Myrmidonum dominus Marte[695] silente ruit; 20

Et quem non valuit validis superare sub armis

Mars, tamen occubuit insidiis Paridis.

Nos incerta quidem pro certis ponere rebus

Arguit, et prohibet Delius ipse pater.

Omnia sunt hominum dubio labentia fato,

Marte sub incerto militat omnis homo.

Omne decus nostrum, nostra et spes unica tantum,

Jam bene qui regnat, hunc Jovis umbra tegat!