Ne tibi noxa recens, scelerum Deus ultor! Idumes

Excidat, et Solymis perniciosa dies:

Vertite, clamabant, fundo jam vertite templum,

Tectaque montanis jam habitanda feris.

Te quoque pœna manet, Babylon! quibus astra lacessis

Culmina mox fient, quod premis, æqua solo:

Felicem, qui clade pari data damna rependet,

Et feret ultrices in tua tecta faces!

Felicem, quisquis scopulis illidet acutis

Dulcia materno pignora rapta sinu!