A. Talis istic lex est, ô vir optime,

Corinthiis: si quem obsonantem semper

Splendidiùs aspexerint, illum ut interrogent

Unde vivat, quidnam agat: quòd si facultates illi sunt

Quarum ad eum sumptum reditus sufficiat,

Eo vitæ luxu permittunt frui:

Sin amplius impendat quàm pro re sua,

Ne id porrò faciat interdicitur.

Si non pareat, mulctâ quidem plectitur.

Si sumptuosè vivit qui nihil prorsus habet,