Traditur puniendus carnifici.

B. Proh Hercules.

A. Quod enim scias, fieri minimè potest

Ut qui eo est ingenio, non vivat improbè: itaque necessum

Vel noctu grassantem obvios spoliare, vel effractarium, parietem suffodere,

Vel his se furibus adjungere socium,

Aut delatorem et quadruplatorem esse in foro: aut falsum

Testari: à talium hominum genere purgatur civitas.

B. Rectè, per Jovem: sed ad me quid hoc attinet?

A. Nos te videmus obsonantem quotidie