Accipe unde magis fraus dolusque quam ignorantia Romanorum pontificum appareat utentium iudice bello non iure; cui simile quiddam primos pontifices in occupanda urbe ceterisque oppidis credo fecisse. Parum ante me natum, testor eorum memoriam qui interfuerunt, per inauditum genus fraudis Roma papale accepit imperium seu tyrannidem potius, cum diu libera fuisset. Is fuit Bonifacius nonus, octavo in fraude ut[388] in nomine par, si modo Bonifacii[389] dicendi sunt qui pessime faciunt. Et cum Romani deprehenso dolo apud se indignarentur, bonus[390] papa in morem Tarquinii summa quaeque papavera virga decussit. Quod cum postea, qui ei successit, Innocentius imitari vellet, urbe fugatus [See English page] est. De aliis pontificibus nolo dicere, qui Romam vi semper oppressam armisque tenuerunt; licet, quotiens potuit, rebellavit; ut sexto abhinc anno, cum pacem ab Eugenio obtinere non posset, nec par[391] esset hostibus qui earn obsidebant, et ipsa papam intra aedes obsedit, non permissura illum abire priusquam aut pacem cum hostibus faceret aut administrationem civitatis relegaret ad cives. At ille maluit urbem deserere dissimulato habitu uno fugae comite, quam civibus gratificari iusta et aequa petentibus. Quibus si des electionem, quis ignorat libertatem magis quam servitium electuros?
Idem suspicari libet de ceteris urbibus quae a summo pontifice in servitute retinentur, per quem a servitute liberari debuissent. Longum esset recensere quot urbes ex hostibus captas populus Romanus olim liberas fecit, adeo ut Titus Flaminius omnem Graeciam, quae sub Antiocho fuisset, liberam esse et suis uti legibus iuberet. At papa, ut videre licet, insidiatur sedulo libertati populorum; ideoque vicissim illi quotidie oblata facultate (ad Bononiam modo respice) rebellant. Qui si quando sponte, quod evenire potest aliquo aliunde periculo urgente, in papale imperium concenserunt, non ita accipiendum est concensisse, ut servos se facerent; ut numquam subtrahere a iugo colla possent; ut postea nati non et ipsi arbitrium sui habeant; nam hoc iniquissimum foret.
“Sponte ad te, summe pontifex, ut nos gubernares venimus; sponte nunc rursus abs te ne gubernes diutius recedimus. Si qua [See English page] tibi a nobis debentur, ponatur calculus datorum et acceptorum. At tu gubernare invitos vis, quasi pupilli simus, qui te ipsum forsitan sapientius gubernare possemus. Adde huc iniurias quae aut abs te aut a tuis magistratibus huic civitati frequentissime inferuntur. Deum testamur, iniuria cogit nos rebellare, ut olim Israel a Roboam fecit. Et quae tanta fuit illi[392] iniuria? Quanta portio nostrae calamitatis graviora solvere tributa? Quid enim si rempublicam nostram exhaurias? Exhausisti.[393] Si templa spolies? Spoliasti. Si virginibus matribusque familias stuprum inferas? Intulisti. Si urbem sanguine civili perfundas? Perfudisti. Haec nobis sustinenda sunt? An potius, cum tu pater nobis esse desieris, nos quoque filios esse[394] obliviscemur? Pro patre, summe pontifex, aut si te hoc magis iuvat, pro domino hic te populus advocavit, non pro hoste atque carnifice: patrem agere aut dominum non vis, sed hostem ac carnificem. Nos saevitiam tuam impietatemque, etsi iure offensae poteramus, tamen quia Christiani sumus, non imitabimur, nec in tuum caput ultorem stringemus gladium, sed te abdicato atque summoto, alterum patrem dominumve adoptabimus. Filiis a malis parentibus a quibus geniti sunt fugere licet; nobis a te, non vero patre sed adoptivo et pessime nos tractante, non licebit? Tu vero, quae sacerdotii operis sunt, cura, et noli tibi ponere sedem ad Aquilonem et illinc tonando[395] fulgurantia fulmina in hunc populum ceterosque vibrare.”
Sed quid plura opus est in re apertissima dicere? Ego non modo Constantinum non donasse tanta, non modo non potuisse Romanum pontificem in eisdem praescribere, sed etiam si utrumque esset, tamen utrumque ius sceleribus possessorum exstinctum esse contendo, cum videamus totius Italiae multarumque provinciarum cladem ac vastitatem[396] ex hoc uno fonte fluxisse. Si fons [See English page] amarus est, et rivus; si radix immunda, et rami; si delibatio sancta non est, nec massa. Ita e diverso, si rivus amarus, fons obstruendus est; si rami immundi, e radice vitium venit; si massa sancta non est, delibatio quoque abominanda[397] est. An possumus principium potentiae papalis pro iure proferre, quod tantorum scelerum tantorumque omnis generis malorum cernimus esse causam?
Quamobrem dico, et exclamo, neque enim timebo homines, Deo fretus; neminem mea aetate in summo pontificatu fuisse aut fidelem dispensatorem aut prudentem; qui tantum abest ut dederit familiae Dei cibum, ut devorarit illam velut cibum et escam panis.[398] Papa et ipse bella pacatis populis infert, et inter civitates principesque discordias ferit. Papa et alienas sitit opes, et suas exsorbet,[399] ut Achilles in Agamemnonem, Δημοβόρος βασιλεύς,[400] id est populi vexator rex.[401] Papa non modo rempublicam, quod non Verres, non Catilina, non quispiam peculator auderet, sed etiam rem ecclesiasticam et Spiritum Sanctum quaestui[402] habet, quod Simon ille Magus etiam detestaretur. Et cum horum admonetur, et a quibusdam bonis viris reprehenditur, non negat, sed palam fatetur, atque gloriatur licere enim[403] quavis ratione patrimonium ecclesiae a Constantino donatum ab occupantibus extorquere; quasi eo recuperato religio Christiana futura sit beata,—et non magis omnibus flagitiis, luxuriis libidinibusque oppressa, si modo opprimi magis potest, et ullus est sceleri ulterior locus!
Ut igitur recuperet cetera membra donationis, male ereptas a bonis viris pecunias peius effundit, militumque equestres pedestresque copias, quibus omnia infestantur, alit, cum Christus in tot millibus pauperum fame ac nuditate moriatur. Nec intelligit, O [See English page] indignum facinus! cum ipse saecularibus auferre[404] quae ipsorum sunt laborat, illos vicissim sive pessimo exemplo induci, sive necessitate cogi, licet non est vera necessitas, ad auferenda quae sunt ecclesiasticorum. Nulla itaque usquam religio, nulla sanctitas, nullus Dei timor; et quod referens quoque horresco, omnium scelerum impii homines a papa sumunt excusationem. In illo enim comitibusque eius est[405] omnis facinoris exemplum, ut cum Esaia et Paulo, in papam et papae proximos dicere possumus: “Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes. Qui alios docetis, vos ipsos non docetis; qui praedicatis non furandum, latrocinamini; qui abominamini idola, sacrilegium facitis; qui in lege et in pontificatu gloriamini, per praevaricationem legis Deum verum pontificem inhonoratis.”
Quod si populus Romanus ob nimias opes veram illam Romanitatem perdidit, si Salomon ob eandem causam in idolatriam amore feminarum lapsus est, nonne idem putamus fieri in summo pontifice ac reliquis clericis? Et postea putamus Deum fuisse permissurum ut materiam peccandi Silvester acciperet? Non patiar hanc iniuriam fieri sanctissimo viro; non feram hanc contumeliam fieri[406] pontifici optimo, ut dicatur imperia, regna, provincias accepisse, quibus renuntiare[407] etiam solent qui clerici fieri volunt. Pauca possedit Silvester, pauca ceterique sancti pontifices, quorum aspectus apud hostes quoque erat sacrosanctus; veluti illius Leonis, qui trucem barbari regis animum terruit ac fregit, quem Romanae vires nec[408] frangere nec terrere potuerant. Recentes vero summi pontifices, id est divitiis ac deliciis[409] affluentes, id videntur laborare, ut quantum prisci fuere sapientes et sancti, tantum ipsi et impii sint et stulti, et illorum egregias laudes omnibus probris [See English page] vincant. Haec quis Christiani nominis queat aequo animo ferre?
Verum ego in hac prima nostra oratione nolo exhortari principes ac populos, ut papam effrenato cursu volitantem inhibeant eumque intra suos fines consistere compellant, sed tantum admoneant, qui forsitan iam edoctus veritatem, sua sponte ab aliena domo in suam, et ab insanis fluctibus saevisque tempestatibus in portum se recipiet. Sin recuset, tunc ad alteram orationem multo truculentiorem accingemur. Utinam, utinam aliquando videam, nec enim mihi quicquam est longius quam hoc videre, et praesertim meo consilio effectum, ut papa tantum vicarius Christi sit, et non etiam Caesaris; nec amplius horrenda vox audiatur: “Partes ecclesiae,” “Partes contra ecclesiam,” “Ecclesia contra Perusinos pugnat,” “contra Bononienses!” Non contra Christianos pugnat ecclesia, sed papa; illa pugnat contra spiritualia nequitiae in caelestibus. Tunc papa et dicetur et erit Pater Sanctus, pater omnium, pater ecclesiae; nec bella inter Christianos excitabit, sed ab aliis excitata censura apostolica et papali maiestate sedabit.[410]
FOOTNOTES
[8] Corpus Iuris Canonici, ed. Aemilius Friedberg, Leipsic, 1879, vol. I, p. 342.