Neque est quod dicas: Romani iuste bella nationibus intulerunt, iusteque libertate illas exuerunt. Noli me ad istam vocare quaestionem,[374] ne quid in Romanos meos cogar dicere; quamquam nullum crimen tam grave esse potuit ut aeternam mererentur populi servitutem; cum eo quod saepe culpa principis, magnive alicuius in republica civis, bella gesserunt, et victi immerita servitutis poena affecti sunt; quorum exemplis plena sunt omnia.

Neque vero lege naturae comparatum est, ut populus sibi populum subigat. Praecipere aliis eosque exhortari possumus; imperare illis ac vim afferre non possumus, nisi relicta humanitate velimus ferociores beluas imitari, quae sanguinarium in infirmiores imperium exercent, ut leo in quadrupedes, aquila in volucres, delphinus in pisces. Verumtamen hae beluae non in suum genus [See English page] sibi ius vindicant,[375] sed in inferius. Quod quanto magis faciendum nobis est, et homo homini religioni habendus, cum, ut M. Fabius inquit, nulla supra terras adeo rabiosa belua, cui non imago sua sancta sit.

Itaque quattuor fere causae sunt ob quas bella inferuntur: aut ob ulciscendam iniuriam defendendosque amicos; aut timore accipiendae postea calamitatis, si vires aliorum augeri sinantur; aut spe praedae; aut gloriae cupiditate; quarum prima nonnihil honesta, secunda parum, duae posteriores nequaquam honestae sunt. Et Romanis quidem illata fuere bella frequenter, sed postquam se defenderant, et illis et aliis ipsi intulerunt; nec ulla gens est quae dicioni eorum cesserit, nisi bello victa et domita, quam recte aut qua causa, ipsi viderint. Eos ego nolim nec damnare, tamquam iniuste pugnaverint, nec absolvere tamquam iuste; tantum dicam eadem ratione Romanos ceteris bella intulisse qua reliqui populi regesque, atque ipsis qui hello lacessiti victique sunt licuisse deficere a Romanis, ut ab aliis dominis defecerunt; ne forte, quod nemo diceret, imperia omnia ad vetustissimos illos, qui primi domini fuere, id est, qui primi praeripuere aliena, referantur.

Et tamen melius in victis bello nationibus populo Romano quam Caesaribus rempublicam opprimentibus ius est. Quocirca si fas erat gentibus a Constantino, et quod multo plus est a populo Romano desciscere, profecto et ab eo ius erit cuicumque cesserit ille ius suum. Atque, ut audacius agam, si Romanis licebat Constantinum aut exigere ut Tarquinium, aut occidere ut Iulium Caesarem, multo magis eum vel Romanis vel provinciis licebit occidere qui in locum Constantini utcumque successit. Hoc etsi verum, tamen ultra causam meam est, et idcirco[376] me reprimere volo nec aliud ex his colligere quae dixi, nisi ineptum esse, ubi [See English page] armorum vis est, ibi ius quemque afferre verborum; quia quod armis acquiritur, idem rursus armis amittitur.

Eo quidem magis, quod aliae novae gentes, ut de Gothis accepimus, quae numquam sub imperio Romano fuerunt, fugatis veteribus incolis, Italiam et multas provincias occuparunt, quas in servitutem revocari in qua numquam fuerunt, quae tandem aequitas est, praesertim victrices, et fortasse a victis? Quo tempore, si quae urbes ac nationes, ut factum fuisse scimus, ab Imperatore desertae ad barbarorum adventum necesse habuerunt deligere sibi regem, sub cuius auspiciis victoriam reportarunt, numquid hunc postea a principatu deponerent; aut eius filios, tum commendatione patris, tum propria virtute favorabiles iuberent esse privatos, ut iterum sub Romano principe essent, maxime cum eorum opera assidue indigerent, et nullum aliunde auxilium sperarent? Hos[377] si Caesar ipse, aut Constantinus ad vitam reversus, aut etiam senatus populusque Romanus ad commune iudicium, quale in Graecia Amphictyonum[378] fuit, vocaret, prima statim actione repelleretur, quod a se olim custode desertos, quod tamdiu[379] sub alio principe degentes, quod numquam alienigenae regi subditos, quod denique homines libertati natos et in libertatem robore animi corporisque assertos, ad famulatum servitiumque reposceret. Ut appareat, si Caesar, si populus Romanus a repetendo exclusus est, multo vehementius papam esse exclusum! Et si licet aliis nationibus quae sub Roma fuerunt, aut regem sibi creare, aut rempublicam tenere, multo magis id licere populo Romano, praecipue adversus novam papae tyrannidem.

Exclusi a defendenda donatione adversarii, quod nec umquam fuit et si qua fuisset iam temporum conditione intercidisset, confugiunt ad alterum genus defensionis, et velut relicta urbe in [See English page] arcem se recipiunt, quam statim deficientibus cibariis dedere cogentur. Praescripsit, inquiunt, Romana ecclesia in iis[380] quae possidet. Cur ergo, quae maior pars est, ea reposcit, in quibus non praescripsit, et in quibus alii praescripserunt? Nisi id non licet aliis in hanc, quod huic licet in alios.

Praescripsit Romana ecclesia! Cur ergo ab Imperatoribus totiens curat sibi ius confirmandum? Cur donationem confirmationemque Caesarum iactat? Si hoc unum satis est, iniuriam ei facis si de altero quoque iure non sileas. Cur igitur de altero non siles? Nempe quia hoc sibi non sufficit.

Praescripsit Romana ecclesia! Et quomodo potest praescripsisse ubi de nullo titulo sed de malefidei[381] possessione constat; aut, si malefidei possessionem neges, profecto stultae fidei negare non possis? An in tanta re tamque aperta excusata debet esse et iuris et facti ignorantia? Facti quidem, quod Romam provinciasque non dedit Constantinus, quod ignorare idiotae hominis est, non summi pontificis; iuris autem, quod illa nec donari potuere nec accipi, quod nescire vix Christiani est. Itane stulta credulitas dabit tibi ius in his quae, si prudentior fores, tua numquam fuissent? Quid! Nonne nunc saltem, postquam te per ignorantiam atque stultitiam possedisse docui, ius istud, si quod erat, amittes, et quod inscitia male contulerat tibi, nonne id rursum cognitio bene adimet, mancipiumque ab iniusto ad iustum dominum revertetur, fortassis etiam cum usufructu? Quod si adhuc possidere pergis, iam inscitia in malitiam[382] fraudemque conversa est, planeque effectus es[383] malefidei possessor.

Praescripsit Romana ecclesia! O imperiti, O divini iuris ignari! [See English page] Nullus quantusvis[384] annorum numerus verum abolere titulum potest. An vero captus ego a barbaris, creditusque perisse,[385] post centum annos quibus captivus fui, postliminio reversus paternae hereditatis repetitor excludar? Quid hac re inhumanius? Atque, ut aliquod afferam exemplum, num Jephte, dux Israel, reposcentibus filiis Ammon terram “a finibus Arnon usque in Iaboc atque in Iordanem” respondit, “Praescripsit Israel iam per trecentos annos?” An quod numquam illorum, sed Amorreorum fuisset terra quam reposcerent ostendit; et hoc argumentum esse, ad Ammonitas[386] illam non pertinere, quod numquam intra tot annorum curriculum repoposcissent?

Praescripsit Romana ecclesia! Tace, nefaria lingua! Praescriptionem, quae fit de rebus mutis et irrationabilibus, ad hominem transfers, cuius quo diuturnior in servitute possessio eo est detestabilior? Aves ac ferae in se praescribi nolunt, sed quantolibet tempore possessae, cum libuerit et oblata fuerit occasio, abeunt: homini ab homine possesso abire non licebit?[387]