[See English page]

“Sed quid faciam?” inquies. “Repetam armis quae papa occupat? At ipse iam factus est me potentior. Repetam iure? At ius meum tantum est quantum ille esse voluit;[355] non enim hereditario nomine ad Imperium veni, sed pacto, ut, si Imperator esse volo, haec et haec invicem papae promittam. Dicam nihil donasse ex Imperio Constantinum? At isto modo causam agerem Graeci Imperatoris et me omni fraudarem Imperii dignitate. Hac enim ratione papa se dicit facere Imperatorem me, quasi quendam vicarium suum, et nisi promittam, non facturum; et nisi paream, me abdicaturum. Dummodo mihi det, omnia fatebor, omnia paciscar. Mihi tantum[356] crede, si Romam ego ac[357] Tusciam possiderem, tantum abest ut facerem quae facio; ut etiam frustra mihi Paschalis donationis, sicut reor falsae,[358] caneret cantilenam. Nunc concedo quae nec teneo nec habiturum esse me spero. De iure papae inquirere non ad me pertinet, sed ad Constantinopolitanum illum[359] Augustum.”

Iam apud me excusatus es, Ludovice, et quisquis alius princeps[360] es Ludovici similis. Quid de aliorum Imperatorum cum summis pontificibus pactione suspicandum est, cum sciamus quid Sigismundus fecerit, princeps alioqui[361] optimus ac fortissimus, sed iam affecta aetate minus fortis, quem per Italiam paucis stipatoribus saeptum in diem vivere vidimus Romae etiam fame periturum, nisi eum, sed non gratis—extorsit enim donationem—Eugenius pavisset! Is cum Romam venisset ut pro Imperatore Romanorum coronaretur, non aliter a papa coronari potuit, quam[362] Constantini donationem ratam haberet eademque omnia de integro donaret. Quid magis contrarium quam pro Imperatore Romano[363] coronari qui Romae ipsi renuntiasset, et coronari ab illo quem et confiteatur et, quantum in se est, dominum Romani Imperii faciat, ac ratam [See English page] habere donationem, quae vera si sit, nihil Imperatori de Imperio reliqui fiat? Quod, ut arbitror, nec pueri fecissent. Quominus mirum si papa sibi arrogat Caesaris coronationem, quae populi Romani esse deberet.

Si tu, papa, et potes Graecum Imperatorem privare Italia provinciisque[364] occidentis, et Latinum Imperatorem facis, cur pactionibus uteris; cur bona Caesaris partiris; cur in te Imperium[365] transfers?

Quare sciat, quisquis est qui dicitur[366] Imperator Romanorum, me iudice se non esse nec Augustum, nec Caesarem, nec Imperatorem, nisi Romae imperium teneat; et nisi operam det ut urbem Romam recuperet, plane esse periurum. Nam Caesares illi priores, quorum fuit primus Constantinus, non adigebantur iusiurandum interponere quo nunc Caesares obstringuntur, sed quantum humana ope praestari potest, nihil imminuturos esse de amplitudine Imperii Romani, eamque sedulo adaucturos.

Non ea re tamen vocati[367] Augusti, quod Imperium augere deberent, ut aliqui sentiunt Latinae linguae imperiti, est enim Augustus quasi sacer ab avium gustu dictus, quae in auspiciis adhiberi solebant, Graecorum quoque testante lingua, apud quos Augustus σεβαστός[368] dicitur, unde Sebastia vocata. Melius summus pontifex ab augendo Augustus diceretur, nisi quod dum temporalia auget, spiritualia minuit. Itaque videas ut quisque pessimus est summorum pontificum, ita maxime defendendae huic donationi incumbere; qualis Bonifacius octavus, qui Caelestinum tubis parieti insertis decepit. Hic et de donatione Constantini scribit et regem Franciae[369] privavit, regnumque ipsum, quasi donationem Constantini [See English page] exsequi vellet, ecclesiae Romanae fuisse et esse subiectum iudicavit; quod statim successores eius, Benedictus et Clemens, ut improbum iniustumque revocarunt.

Verum quid sibi vult ista vestra, pontifices Romani, sollicitudo quod a singulis Imperatoribus donationem Constantini exigitis confirmari, nisi quod iuri diffiditis vestro? Sed laterem lavatis, ut dicitur; nam neque illa umquam fuit, et quod non est confirmari non potest; et quicquid donant Caesares, decepti exemplo Constantini faciunt, et donare Imperium nequeunt.

Age vero, demus Constantinum donasse Silvestrumque aliquando possedisse, sed postea vel ipsum, vel aliquem ipsorum[370] a possessione deiectum. (Loquor nunc de his quae papa non possidet; postea loquar de his quae possidet.) Quid possum vobis magis dare quam ut ea quae nec fuerunt nec esse potuerunt fuisse concedam? Tamen[371] dico vos nec iure divino nec iure humano ad recuperationem agere posse. In lege veteri Hebraeus supra sextum annum Hebraeo servire vetabatur, et quinquagesimo[372] quoque anno omnia redibant ad pristinum dominum. Tempore gratiae Christianus a vicario Christi, redemptoris nostrae servitutis, premetur servitio aeterno? Quid dicam! Revocabitur ad servitutem postquam liber factus est diuque potitus libertate?

Sileo quam saevus, quam vehemens, quam barbarus dominatus frequenter est sacerdotum; quod si antea ignorabatur, nuper est cognitum ex monstro illo atque portento, Ioanne Vitellesco, cardinale et patriarcha, qui gladium Petri quo auriculam Malcho abscidit in Christianorum sanguine lassavit; quo gladio et ipse [See English page] periit. An vero populis Israel a domo David et Salomonis, quos prophetae a Deo missi unxerant, tamen propter graviora onera desciscere licuit, factumque eorum Deus probavit; nobis ob tantam tyrannidem desciscere non licebit, ab his praesertim qui nec sunt reges, nec esse possunt, et qui de pastoribus ovium, id est animarum, facti sunt fures ac latrones?

Et, ut ad ius humanum veniam, quis ignorat nullum ius esse bellorum; aut si quod est, tamdiu valere quamdiu possideas quae bello parasti? Nam cum possessionem perdis, et ius perdidisti; ideoque captivos, si fugerint, nemo ad iudicem repetere solet; etiam nec praedas,[373] si eas priores domini receperint. Apes et quaedam alia volucrum genera, si e privato meo longius evolaverint et in alieno desederint, repeti non queunt. Tu homines, non modo liberum animal, sed dominum ceterorum, si se in libertatem manu et armis asserant, non manu et armis repetes, sed iure, quasi tu homo sis, illi pecudes.