Quorum neutrum Titus Livius sentit et prior auctor et gravior. Nam et hiatum permansisse vult, nec tam fuisse subitum quam vetustum, etiam ante conditam urbem, appellatumque Curtium lacum quod in eo delituisset Curtius Mettius Sabinus Romanorum fugiens impressionem; et Iunonem annuisse, non respondisse, adiectumque fabulae postea vocem reddidisse. Atque de nutu quoque palam est illos esse mentitos, vel quod motum simulacri, avellebant autem illud, interpretati sunt sua sponte esse factum, vel qua lascivia hostilem et victam et lapideam deam interrogabant, eadem lascivia annuisse finxerunt. Tametsi Livius[321] inquit non annuisse, sed milites quod annuisset exclamasse. Quae tamen boni scriptores non defendunt facta, sed dicta excusant. Nam prout idem Livius ait; “Datur haec[322] venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat.” Et alibi: “Sed in rebus tam antiquis si qua similia veri sunt pro veris accipiantur, satis habeam. Haec[323] ad ostentationem scenae gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem; neque affirmare neque refellere est operae pretium.”[324]

Terentius Varro, his duobus et prior et doctior et, ut sentio, gravior auctor, ait triplicem historiam de lacu Curtio a totidem auctoribus proditam; unam a Proculo, quod is lacus ita sit appellatus [See English page] a Curtio, qui se in eum deiecit; alteram a Pisone, quod a Mettio Sabino; tertiam a Cornelio, cuius rei socium addit Luctatium, quod a Curtio consule, cui collega fuit M. Genutius.[325]

Neque vero dissimulaverim Valerium non plane posse reprehendi quod ita loquatur, cum paulo post graviter et severe subiciat: “Nec me praeterit de motu et voce deorum immortalium humanis oculis auribusque percepto, quam in ancipiti opinione aestimatio versetur. Sed quia non nova dicuntur, sed tradita repetuntur, fidem auctores vendicent.” De voce deorum dixit propter Iunonem Monetam et propter simulacrum Fortunae, quod bis locutum fingitur his verbis: “Rite me, matronae, vidistis,[326] rite dedicastis.”

At vero nostri fabulatores passim inducunt idola loquentia, quod ipsi gentiles et idolorum cultores non dicunt et sincerius negant quam Christiani affirmant. Apud illos[327] paucissima miracula non fide auctorum, sed veluti sacra quadam ac religiosa vetustatis commendatione nituntur; apud istos recentiora quaedam narrantur, quae illorum homines temporum nescierunt.[328]

Neque ego admirationi sanctorum derogo, nec ipsorum divina opera abnuo,[329] cum sciam tantum fidei quantum est granum sinapis[330] montes etiam posse transferre. Immo defendo illa ac tueor, sed misceri cum fabulis non sino. Nec persuaderi possum hos[331] scriptores alios fuisse quam aut infideles, qui hoc agerent in derisum Christianorum, si haec figmenta per dolosos homines in [See English page] manus imperitorum delata acciperentur pro veris, aut fideles habentes quidem aemulationem Dei, sed non secundum scientiam,[332] qui non modo de gestis sanctorum, verum etiam Dei genetricis atque adeo Christi improba quaedam et[333] pseudevangelia scribere non reformidarunt. Et summus pontifex hos libros appellat apocryphos, quasi nihil vitii sit[334] quod eorum ignoratur auctor, quasi credibilia sint quae narrantur, quasi sancta et ad confirmationem religionis pertinentia; ut iam non minus culpae sit penes hunc qui mala probat quam penes illum qui mala excogitavit. Nummos reprobos discernimus, separamus, abicimus;[335] doctrinam reprobam non discernemus, sed retinebimus, sed cum bona miscebimus, sed pro bona defendemus?

Ego vero, ut ingenue[336] feram sententiam, Gesta Silvestri nego esse apocrypha, quia, ut dixi, Eusebius quidam fertur auctor; sed falsa atque indigna quae legantur existimo cum in aliis tum vero in alio[337] quod narratur de dracone, de tauro, de lepra, propter quam refutandam tanta repetii. Neque enim si Naaman leprosus fuit, continuo et Constantinum leprosum fuisse dicemus? De illo multi auctores meminerunt, de hoc principe orbis terrarum nemo ne suorum quidem civium scripsit, nisi nescio quis alienigena, cui non aliter habenda est fides quam alteri cuidam de vespis intra nares Vespasiani nidificantibus, et de rana partu a Nerone emissa, unde Lateranum vocitatum locum dicunt, quod ibi rana lateat in sepulcro: quod nec vespae ipsae nec ranae, si loqui possent, [See English page] dixissent;[338] nisi ad deos Capitolinos hoc referunt, quasi illi loqui consuessent et hoc fieri iussissent.[339]

Sed quid mirer haec non intelligere pontifices, cum nomen ignorent suum! Cephas enim dicunt vocari Petrum quia caput apostolorum esset, tamquam hoc vocabulum sit Graecum ἀπὸ τῆς κεφαλῆς,[340] et non Hebraicum, seu[341] potius Syriacum, quod Graeci κηφᾶς[342] scribunt, quod apud eos interpretatur Petrus, non caput. Est enim “petrus,” et “petra,” Graecum vocabulum, stulteque per etymologiam Latinam exponitur petra, quasi pede trita. Et metropolitanum ab archiepiscopo distinguunt[343] voluntque illum a mensura civitatis dictum, cum Graece dicatur non μετρόπολις sed μητρόπολις,[344] id est mater-civitas sive urbs;[345] et patriarcham quasi patrem patrum; et papam ab interiectione pape dictum; et fidem orthodoxam quasi rectae gloriae; et Simonem media correpta, cum legendum sit media longa, ut Platonem et Catonem;[346] et multa similia quae transeo, ne culpa aliquorum omnes summos pontifices videar insectari. Haec dicta sint, ut nemo miretur si donationem Constantini commenticiam[347] fuisse papae multi non potuerunt deprehendere, tametsi ab aliquo eorum ortam esse hanc fallaciam reor.

At dicitis, cur Imperatores, quorum detrimento res ista cedebat, donationem Constantini non negant, sed fatentur, affirmant, conservant? [See English page] Ingens argumentum; mirifica defensio! Nam de quo tu loqueris Imperatore? Si de Graeco, qui verus fuit Imperator, negabo confessionem: si de Latino, libenter etiam confitebor. Etenim quis nescit Imperatorem Latinum gratis factum esse a summo pontifice, ut opinor Stephano, qui Graecum Imperatorem, quod auxilium non ferret Italiae, privavit, Latinumque fecit; ita ut plura Imperator a papa quam papa ab Imperatore acciperet? Sane Troianas opes quibusdam pactionibus soli Achilles et Patroclus inter se partiti sunt! Quod etiam mihi videntur indicare Ludovici[348] verba, cum ait; “Ego Ludovicus, Imperator Romanus Augustus, statuo et concedo per hoc pactum confirmationis nostrae tibi beato Petro, principi apostolorum, et per te vicario tuo domino Paschali[349] summo pontifici et successoribus eius in perpetuum,[350] sicut a praedecessoribus[351] nostris usque nunc in vestra potestate et dicione[352] tenuistis, Romanam civitatem cum ducatu suo et suburbanis atque viculis omnibus et territoriis eius montanis atque maritimis litoribus et portubus, seu cunctis civitatibus, castellis, oppidis ac villis in Tusciae partibus.”[353]

Tune, Ludovice, cum Paschale pacisceris? Si tua, id est Imperii Romani, sunt ista, cur alteri concedis? Si ipsius et ab eo[354] possidentur, quid attinet te illa confirmare? Quantulum etiam ex Imperio Romano tuum erit, si caput ipsum Imperii amisisti? A Roma dicitur Romanus Imperator. Quid, cetera quae possides tuane an Paschalis sunt? Credo tua dices. Nihil ergo valet donatio Constantini, si ab eo pontifici donata tu possides. Si valet, quo iure Paschalis tibi cetera remittit, retentis tantum sibi quae possidet? Quid sibi vult tanta, aut tua in illum, aut illius in te de Imperio Romano largitio? Merito igitur pactum appellas, quasi quandam collusionem.