Huic simile est, quamquam decem millia huiusmodi Romae sunt, quod inter religiosa demonstratur in tabella effigies Petri et Pauli, quam Silvester Constantino ab eisdem apostolis in somnis admonito in confirmationem visionis exhibuit. Non hoc dico quia negem effigies illas esse apostolorum (utinamque tam vera esset epistola nomine Lentuli missa de effigie Christi, quae non minus improbe ementita est quam privilegium quod confutavimus!) sed quia tabella illa a Sylvestro non fuerit exhibita Constantino; in quo non sustineo animi mei admirationem continere.
Disputabo enim aliquid de fabula Silvestri, quia et omnis in hoc quaestio versatur, et mihi cum sermo sit cum pontificibus Romanis, de pontifice Romano potissimum loqui decebit, ut ex uno exemplo facile aliorum coniectura capiatur. Et ex multis ineptiis quae ibi narrantur unam tantum de dracone attingam, ut doceam Constantinum non fuisse leprosum. Etenim Gesta Silvestri ab Eusebio quodam Graeco homine, ut interpres testatur, composita sunt,[305] quae natio ad mendacia semper promptissima[306] est, ut Iuvenalis satirica[307] censura ait:
“... Quicquid Graecia mendax
Audet in historia.”
Unde draco ille venerat? Romae dracones non gignuntur. Unde etiam illi venenum? In Africa tantum pestiferi dracones ob ardorem regionis esse dicuntur. Unde praeterea tantum veneni [See English page] ut tam spatiosam civitatem peste corrumperet, praesertim cum in tam alto specu demersus esset, ad quem centum quinquaginta gradibus descenderetur? Serpentes, excepto forsitan basilisco, non afflatu, sed morsu virus inspirant atque interimunt. Nec Cato Caesarem fugiens cum tanta hominum manu per medias Africae harenas, dum iter faceret ac dormiret, ullum suorum comitum[308] serpentis afflatu vidit exstinctum; neque illi populi ob id aerem sentiunt pestilentem. Et si quid fabulis credimus, et Chimaera et Hydra et Cerberus sine noxa vulgo conspecti sunt ac tacti.
Adhuc quin eum Romani potius occidissent? Non poterant, inquis? At multo grandiorem serpentem in Africa ad ripam Bagradae[309] Regulus occidit. Hunc vero vel obstructo ore specus facile erat interimere. An nolebant? Ita, opinor, pro deo colebant, ut Babylonii fecerunt. Cur ergo, ut[310] Daniel illum dicitur occidisse, non et Silvester hunc potius occidisset, quem[311] canabaceo filo alligasset, et domum illam in aeternum perdidisset? Ideo commentator fabulae noluit draconem interimi, ne plane Danielis narratio referri videretur. Quod si Hieronymus, vir doctissimus ac fidelissimus interpres, Apollinarisque et Origenes atque Eusebius et nonnulli alii narrationem Beli fictam esse affirmant, si eam Iudaei in Veteris Instrumenti archetypo non agnoscunt; id est, si doctissimi quique Latinorum, plerique Graecorum, singuli Hebraeorum illam ut fabulam damnant, ego non hanc adumbratam ex illa damnabo, quae nullius scriptoris auctoritate fulcitur, et quae magistram multo superat stultitia?
Nam quis beluae subterraneam domum aedificaverat? Quis illic eam collocaverat, et ne prodiret atque avolaret (volant enim dracones, ut quidam aiunt, etsi alii negant) imperaverat? Quis genus illud cibi excogitaverat?[312] Quis feminas,[313] easque virgines ac [See English page] sanctimoniales, descendere praeceperat, nec nisi Kalendis? An tenebat draco quis esset dies Kalendarum? Et tam parco raroque erat cibo contentus? Nec virgines tam altum specum, tam immanem et esurientem beluam exhorrebant? Credo, blandiebatur eis draco, ut feminis, ut virginibus, ut cibaria afferentibus. Credo, etiam cum illis fabulabatur. Quid ni, honore dicto, etiam coibat? Nam et Alexander et Scipio ex draconis serpentisve cum matre concubitu geniti dicuntur. Quid, denegato postea victu, non potius aut prodisset,[314] aut fuisset exstinctus?
O miram hominum dementiam, qui his anilibus deliramentis fidem habent! Iam vero quamdiu hoc factitatum est? Quando fieri[315] coeptum? Ante adventum Salvatoris, an postea? Nihil horum scitur. Pudeat nos, pudeat harum neniarum et levitatis plusquam inimicae.[316] Erubescat Christianus homo, qui veritatis se ac lucis filium nominat, proloqui quae non modo vera non sunt, sed nec verisimilia.
At enim inquiunt, hanc daemones potestatem in gentibus obtinebant, ut eas diis servientes illuderent. Silete, imperitissimi[317] homines, ne dicam sceleratissimos, qui fabulis vestris tale semper velamentum obtenditis! Non desiderat sinceritas Christiana patrocinium falsitatis; satis per se, superque sua ipsius luce ac veritate defenditur, sine istis commenticiis ac praestigiosis fabellis, in Deum, in Christum, in Spiritum Sanctum contumeliosissimis. Siccine Deus arbitrio daemonum[318] tradiderat genus humanum, ut tam manifestis, tam imperiosis miraculis seducerentur;[319] ut propemodum posset iniustitiae[320] accusari, qui oves lupis commisisset, et homines magnam errorum suorum haberent excusationem? Quod si tantum olim licebat daemonibus, et nunc apud infideles vel magis liceret; quod minime videmus, nec ullae ab eis huiusmodi fabulae proferuntur.
Tacebo de aliis populis; dicam de Romanis, apud quos paucissima miracula feruntur, eaque vetusta atque incerta. Valerius [See English page] Maximus ait hiatum illum terrae in medio foro, cum se in eum Curtius armatum adacto equo immisisset, iterum coisse inque pristinam formam continuo revertisse. Item Iunonem Monetam, cum a quodam milite Romano captis Veiis per iocum interrogata esset, an Romam migrare vellet, respondisse velle.