Chartane an membrana fuit pagina in qua scripta haec sunt? Tametsi paginam vocamus alteram faciem, ut dicunt, folii; veluti quinternio habet folia dena, paginas vicenas.

O rem inauditam et incredibilem! Cum essem adolescentulus, interrogasse me quendam[283] memini, quis librum Iob scripsisset; cumque ille respondisset, “Ipse Iob,” tunc me subiunxisse, “Quo pacto igitur de sua ipsius morte faceret mentionem?” Quod de multis aliis libris dici potest, quorum ratio huic loco non convenit. Nam quomodo vere narrari potest id quod nondum esset administratum, et in tabulis contineri id quod post tabularum, ut sic [See English page] dicam, sepulturam factum esse ipse fateatur? Hoc nihil aliud est quam paginam privilegii ante fuisse mortuam sepultamque quam natam, nec tamen umquam a morte atque sepultura reversam; praesertim antequam conscripta esset roboratam, nec id una tantum sed utraque Caesaris manu. Et quid istud est roborare illam? Chirographone Caesaris, aut anulo signatorio? Magnum nimirum robur, maiusque multo quam si tabulis aereis mandavisset! Sed non est opus scriptura aerea, cum super corpus beati Petri charta reponatur. Cur hic Paulum retices, qui simul iacet cum Petro, et magis custodire possent ambo quam si afforet tantummodo corpus unius?

Videtis artes malitiamque[284] nequissimi Sinonis. Quia donatio Constantini doceri non potest, ideo non in tabulis aereis sed charteis privilegium esse, ideo latere illud cum corpore sanctissimi apostoli dixit, ne aut auderemus e venerabili sepulcro[285] inquirere, aut, si inquireremus, carie absumptum putaremus. Sed ubi tunc erat corpus beati Petri? Certe nondum in templo ubi nunc est, non in loco sane munito ac tuto. Ergo non illic Caesar paginam collocasset. An beatissimo Silvestro paginam non credebat, ut parum sancto, parum cauto, parum diligenti? O Petre, O Silvester, O sancti[286] Romanae ecclesiae pontifices, quibus oves Domini commissae sunt, cur vobis commissam paginam non custodistis?[287] Cur a tineis illam rodi, cur situ tabescere passi estis? Opinor quia corpora quoque vestra contabuerunt. Stulte igitur fecit Constantinus. En redacta in pulverem pagina, ius simul privilegii in pulverem abiit!

Atqui, ut videmus, paginae exemplar ostenditur. Quis ergo illam de sinu sanctissimi apostoli temerarius accepit? Nemo, ut reor, hoc fecit. Unde porro exemplar?[288] Nimirum aliquis antiquorum [See English page] scriptorum debet afferri, nec posterior Constantini temporibus. At is nullus affertur, sed fortasse aliquis recens. Unde hic habuit? Quisquis enim de superiore aetate historiam texit, aut Spiritu Sancto dictante loquitur, aut veterum scriptorum et eorum quidem qui de sua aetate scripserunt sequitur auctoritatem. Quare quicumque veteres non sequitur, is de illorum numero erit quibus ipsa vetustas praebet audaciam mentiendi. Quod si quo in loco ista res legitur, non aliter cum antiquitate consentit quam illa glossatoris[289] Accursii de legatis Romanis ad leges accipiendas dimissis in Graeciam plusquam stulta narratio cum Tito Livio aliisque praestantissimis scriptoribus convenit.

“Datum Romae tertio Kalendas[290] Aprilis, Constantino Augusto quarto consule et Gallicano quarto consule.”

Diem posuit penultimum Martii ut sentiremus hoc factum esse sub tempus sanctorum dierum, qui illo plerumque tempore solent esse. Et Constantino quartum consule, et Gallicano quartum consule! Mirum si uterque ter fuerat consul et in quarto consulatu forent collegae! Sed mirandum magis Augustum leprosum elephantia, qui morbus inter ceteros ut elephas inter beluas eminet, velle etiam accipere consulatum, cum rex Azarias simul ac lepra tactus est in privato se continuerit, procuratione regni ad Ionatam[291] filium relegata, ut fere omnes leprosi fecerunt! Quo uno argumento totum prorsus privilegium confutatur, profligatur, evertitur. Ac ne quis ambigat ante leprosum esse debuisse quam consulem, sciat et ex medicina paulatim hunc morbum succrescere, et ex notitia [See English page] antiquitatis consulatum iniri Ianuario mense magistratumque esse annuum, et haec Martio proximo gesta referuntur.

Ubi neque hoc[292] silebo; in epistolis scribi solere “datum,” non autem in ceteris, nisi apud indoctos. Dicuntur enim epistolae dari vel illi, vel ad illum; illi quidem qui perfert ut puta tabellario, ut reddat et in manum porrigat homini cui mittuntur; ad illum vero ut ei a perferente reddantur, hic est is cui mittuntur.[293] Privilegium autem, ut aiunt, Constantini, quod reddi alicui non debebat, nec dari debuit dici: ut appareat eum qui sic locutus est mentitum esse, nec[294] scisse fingere quod Constantinum dixisse ac fecisse verisimile esset. Cuius stultitiae atque vesaniae affines se ac socios faciunt quicumque hunc vera dixisse existimant atque defendunt; licet nihil iam habeant quo opinionem suam, non dico defendere, sed honeste excusare, possint.

An honesta erroris excusatio est, cum patefactam videas veritatem, nolle illi acquiescere quia nonnulli magni homines aliter senserint?[295] Magni, inquam, dignitate, non sapientia nec virtute. Unde tantum[296] scis an illi quos tu sequeris, si eadem audissent quae tu, mansuri in sententia fuerint, an a sententia recessuri? Et nihilominus indignissimum est plus homini velle tribuere quam veritati, id est Deo. Ita enim quidam omnibus defecti rationibus solent mihi[297] respondere: Cur tot summi pontifices donationem hanc veram esse crediderunt? Testificor vos, me vocatis quo nolo, et invitum me maledicere summis pontificibus cogitis, quos magis in delictis suis operire vellem. Sed pergamus ingenue loqui, quandoquidem aliter agi nequit haec causa.

Ut fatear eos ita credidisse, et non malitia[298] fecisse; quid mirum [See English page] si ista crediderunt, ubi tantum lucri blanditur, cum plurima, ubi nullum lucrum ostenditur, per insignem imperitiam credant? Nonne apud Aram Coeli, in tam eximio templo et in loco maxime augusto,[299] cernimus pictam fabulam Sibyllae et Octaviani, ut ferunt ex auctoritate Innocentii tertii haec scribentis, qui etiam de ruina templi Pacis sub natale Salvatoris, hoc est in partu Virginis, scriptum reliquit? Quae ad evertendam magis fidem quia falsa, quam ad stabiliendam quia miranda sunt, pertinent. Mentirine ob speciem[300] pietatis audet vicarius veritatis, et se scientem hoc piaculo obstringere? An non mentitur? Immo vero a sanctissimis viris se, cum hoc facit, dissentire non videt? Tacebo alios: Hieronymus Varronis testimonio utitur, decem Sibyllas fuisse; quod opus Varro ante Augustum condidit. Idem de templo Pacis ita scribit: “Vespasianus et Titus Romae templo Pacis aedificato, vasa templi et universa donaria in delubro illius consecrarunt, quae Graeca et Romana narrat historia.” Et hic unus indoctus plus vult libello suo etiam barbare scripto credi quam fidelissimis veterum, prudentissimorum hominum historiis!

Quia Hieronymum attigi, non patiar hanc contumeliam ipsius tacito[301] praeteriri. Romae ex auctoritate papae ostenditur codex Bibliae,[302] tamquam reliquiae sanctorum luminibus[303] semper accensis, quod dicunt[304] scriptum chirographo Hieronymi. Quaeris argumentum? Quia multum, ut inquit Virgilius, est pictai vestis et auri: res quae magis Hieronymi manu indicat scriptum non esse. [See English page] Illum ego diligentius inspectum comperi scriptum esse iussu regis, ut opinor, Roberti chirographo hominis imperiti.