“Haec vero omnia, quae per hanc imperialem sacram[270] et per alia divalia decreta statuimus et firmamus,[271] usque in finem mundi illibata et inconcussa permanere decrevimus.”
Modo terrenum te vocaveras, Constantine: nunc divum sacrumque vocas. Ad gentilitatem recidis, et plusquam gentilitatem. Deum te facis, et verba tua sacra, et decreta immortalia; nam mundo imperas ut tua iussa conservet “illibata et inconcussa.” Non cogitas quis tu es, modo e[272] sordidissimo impietatis caeno[273] lotus et vix perlotus? Cur non addebas; “Iota unum aut unus apex de privilegio hoc non praeteribit,[274] ut non magis pereat caelum et terra?” Regnum Saul a Deo electi ad filios non pervenit; regnum David in nepote discerptum est, et postea exstinctum. Et tu ad finem usque mundi regnum, quod tu sine Deo[275] tradis, permansurum tua auctoritate decernis? Quis etiam tam cito te docuit mundum esse periturum? Nam poetis, qui hoc etiam testantur, non puto te hoc tempore fidem habere. Ergo hoc tu non dixisses, sed alius tibi affinxit.
Ceterum, qui tam magnifice superbeque locutus est, timere incipit, sibique diffidere, eoque obtestationibus agit:
“Unde coram Deo vivo, qui nos regnare praecepit,[276] et coram terribili eius iudicio obtestamur[277] omnes nostros successores Imperatores vel cunctos optimates, satrapas etiam amplissimumque senatum et universum populum in universo orbe terrarum, nec non[278] et in posterum,[279] nulli eorum quoquo modo licere hoc aut confringere vel in quoquam convelli.”
Quam aequa, quam religiosa adiuratio! Non secus ac si lupus per innocentiam et fidem obtestetur ceteros lupos atque pastores, ne oves, quas sustulit interque filios et amicos partitus est, aut illi adimere, aut hi repetere tentent. Quid tantopere extimescis, Constantine? Si opus tuum ex Deo non est, dissolvetur: sin ex Deo, dissolvi non poterit. Sed video! Voluisti imitari Apocalypsim ubi dicitur: “Contestor autem audienti omnia verba prophetiae libri huius; si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de libro vitae et de civitate sancta.” At tu numquam legeras Apocalypsim, ergo non sunt haec verba tua.
“Si quis autem, quod non[280] credimus, in hoc temerator exstiterit, aeternis condemnationibus subiaceat condemnatus, et sanctos Dei apostolos Petrum et Paulum sibi in praesenti et in futura vita sentiat contrarios, atque in inferno inferiori concrematus cum diabolo et omnibus deficiat impiis.”
Hic terror atque haec comminatio non[281] saecularis principis solet esse, sed priscorum sacerdotum ac flaminum, et nunc ecclesiasticorum. Itaque non est Constantini oratio haec, sed alicuius clericuli stolidi, nec quid dicat aut quomodo dicat scientis, saginati et crasi, ac inter crapulam interque fervorem vini has sententias et haec verba ructantis, quae non in alium transeunt, sed [See English page] in ipsum convertuntur auctorem. Primum ait, “aeternis condemnationibus subiaceat,” deinde, quasi plus addi queat, alia addere vult, et post aeternitatem poenarum adiungit poenas vitae praesentis; et cum Dei condemnatione nos terreat, adhuc, quasi maius quiddam sit, terret nos odio Petri,—cui Paulum cur adiungat, aut cur solum, nescio. Iterumque solito lethargo ad poenas aeternas redit, veluti non hoc ante dixisset. Quod si minae hae exsecrationesque Constantini forent, invicem exsecrarer ut tyrannum et profligatorem reipublicae meae, et illi me Romano ingenio minarer ultorem. Nunc quis extimescat[282] exsecrationem avarissimi hominis et ritu histrionum verba simulantis ac sub persona Constantini alios deterrentis? Hoc est proprie hypocritam esse, si Graecam vocem exquirimus, sub aliena persona abscondere tuam.
“Huius vero imperialis decreti paginam propriis manibus roborantes super venerandum corpus beati Petri posuimus.”