“Phrygium vero candidissimo nitore splendidum, resurrectionem Dominicam designans, eius sacratissimo vertici manibus nostris imposuimus, et tenentes frenum equi pro reverentia beati Petri dextratoris officium illi exhibuimus, statuentes eodem phrygio omnes eius successores singulariter uti in processionibus ad imperii nostri imitationem.”
Nonne videtur hic auctor fabulae non per imprudentiam, sed consulto et dedita opera praevaricari et undique ansas ad se reprehendendum praebere? In eodem[249] loco ait, phrygio et Dominicam resurrectionem repraesentari,[250] et imperii Caesarei esse imitationem; quae duo inter se maxime discrepant. Deum testor, non invenio quibus verbis, qua verborum atrocitate, confodiam hunc perditissimum nebulonem. Ita omnia verba plena insaniae evomit. Constantinum non tantum officio similem Moysi, qui summum sacerdotem iussu Dei ornavit, sed secreta mysteria[251] facit exponentem, quod difficillimum est iis qui diu in sacris litteris[252] sunt versati. Cur non fecisti etiam Constantinum pontificem maximum, ut multi Imperatores fuerunt, ut commodius ipsius ornamenta in alterum summum pontificem transferrentur? Sed nescisti historias. Ago itaque Deo etiam hoc nomine gratias, quod[253] istam nefandissimam mentem non nisi in stultissimum hominem cadere permisit: quod etiam posteriora declarant. Namque Aaron sedenti in equo Moysen[254] inducit dextratoris exhibuisse officium, et hoc non per medium Israel, sed per Chananeos atque Aegyptios, id est per infidelem civitatem, ubi non tam imperium erat orbis terrarum quam daemonum, et daemones colentium populorum.
“Unde ut pontificalis apex non vilescat, sed ut[255] magis quam imperii terreni dignitas, gloria et potentia decoretur, ecce tam palatium nostrum, quamque Romanam urbem et omnes Italiae sive occidentalium regionum provincias,[256] loca, civitates beatissimo pontifici et universali papae Silvestro tradimus atque relinquimus, [See English page] et ab eo et a successoribus eius per pragmaticum constitutum decrevimus disponendas atque iuri sanctae Romanae ecclesiae permanendas.”
De hoc in oratione Romanorum atque Silvestri multa disseruimus. Huius loci est ut dicamus neminem fuisse facturum ut nationes uno cunctas verbo donationis involveret, et qui minutissima quaeque superius est exsecutus, lorum, calceos,[257] linteamina equorum,[258] non referret nominatim provincias,[259] quarum singulae non[260] singulos reges nunc aut principes regibus pares habent. Sed ignoravit videlicet hic falsator quae provinciae sub Constantino erant, quae non erant. Nam certe cunctae sub eo non erant.[261] Alexandro exstincto videmus singulas regiones in ducum partitione numeratas; a Xenophonte terras principesque nominatos, qui vel ultro vel armis sub imperio Cyri fuerunt; ab Homero Graecorum barbarorumque regum nomen, genus, patriam, mores, vires, pulchritudinem, numerum navium et prope numerum[262] militum, catalogo[263] comprehensum, cuius exemplum cum multi Graeci, tum vero nostri Latini, Ennius, Virgilius, Lucanus, Statius, aliique nonnulli imitati sunt; a Iosue et Moyse in divisione terrae promissionis viculos quoque universos fuisse descriptos;[264] et tu gravaris etiam provincias recensere? Occidentales tantum provincias nominas. Qui sunt fines occidentis; ubi incipiunt, ubi desinunt? Num ita certi constitutique sunt termini occidentis et orientis, meridieique et septentrionis, ut sunt Asiae, Africae, Europae? Necessaria verba subtrahis, ingeris supervacua. Dicis, “provincias, loca, civitates.” [See English page] Nonne et provinciae et urbes loca sunt? Et cum dixeris provincias, subiungis civitates, quasi hae sub illis non intelligantur. Sed non est mirum qui tantam orbis terrarum partem a se alienat, eundem urbium provinciarumque nomina praeterire, et quasi lethargo oppressum, quid loquatur ignorare. “Italiae sive occidentalium regionum,” tamquam aut hoc aut illud, cum tamen utrumque intelligat: appellans “provincias regionum,” cum sint potius regiones provinciarum; et “permanendam”[265] dicens pro permansuram.
“Unde congruum prospeximus, nostrum imperium et regiam potestatem orientalibus transferri regionibus, et in Byzantiae provinciae optimo loco nomini nostro civitatem aedificari, et illic nostrum constitui imperium.”[266]
Taceo quod dixit civitates aedificari, cum urbes aedificentur non civitates; et “Byzantiam[267] provinciam.” Si tu es Constantinus, redde causam cur illum potissimum locum condendae urbi[268] delegeris. Quod enim alio te transferas post Romam traditam non tam congruum quam necessarium est. Nec te appelles imperatorem, qui Romam amisisti, et de nomine Romano, quod discerpis, pessime meritus es; nec regem, quod nemo ante te fecit; nisi ideo te regem appelles quia Romanus esse desiisti.[269] Sed affers causam sane honestam:
“Quoniam ubi princeps sacerdotum et Christianae religionis caput constitutum est ab imperatore caelesti iustum non est ut illic imperator terrenus habeat potestatem.”
O stultum David, stultum Salomonem, stultum Ezechiam, Iosiamque, et ceteros reges, stultos ac parum religiosos, qui in urbe Hierusalem cum summis sacerdotibus habitare sustinuerunt, nec tota illis urbe cesserunt! Plus sapit Constantinus triduo quam illi tota vita sapere potuerunt! Et “imperatorem caelestem” appellas, quia terrenum accepit imperium; nisi Deum intelligis,—nam ambigue loqueris,—a quo terrenum principatum sacerdotum super urbe Romana ceterisque locis constitutum esse mentiris.