Quis est hic Melchisedec, qui patriarcham Abraam benedicit? Constantinusne, vix Christianus, facultatem ei, a quo baptizatus est et quem beatum appellat, tribuit clericandi? Quasi prius nec fecisset hoc Silvester nec facere potuisset! Et qua comminatione vetuit, ne quis impedimento esset? “Nullus ex omnibus praesumat superbe agere.” Qua etiam elegantia! “Connumerare in numero religioso religiosorum,” “clericare ... clericorum,” et “indictu,” et “placatus.”
Atque iterum ad diadema revertitur:
“Decrevimus itaque et hoc, ut ipse et successores eius diademate, videlicet corona, quam ex capite nostro illi concesserimus,[242] ex auro purissimo et gemmis pretiosis[243] uti debeant pro honore beati Petri.”
Iterum interpretatur diadema; cum barbaris enim et obliviosis loquebatur; et adicit “de auro purissimo,” ne forte aliquid aeris aut scoriae crederes admixtum.[244] Et gemmas cum dixit, addit “pretiosas” eodem timore ne viles forsitan suspicareris. Cur tamen non “pretiosissimas,” quemadmodum “aurum purissimum”? Plus namque[245] interest inter gemmam et gemmam, quam inter aurum et aurum. Et cum dicere debuisset distinctum gemmis, dixit “ex gemmis.” Quis non vidit ex eo loco sumptum, quem princeps gentilis non legerat; “Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso”? Sic locutus[246] est Caesar vanitate quadam coronae suae iactandae, si modo Caesares coronabantur, in se ipsum contumeliousus, [See English page] qui vereretur ne homines opinarentur eum non gestare coronam ex auro purissimo cum gemmis pretiosis, nisi indicasset?
Accipe causam cur sic loquatur; “pro honore beati Petri.” Quasi Christus non sit summus angularis lapis, in quo templum ecclesiae constructum est, sed Petrus; quod iterum postea facit. Quem si tantopere venerari volebat, cur non templum episcopale illi potius quam Ioanni Baptistae Romae dicavit?
Quid? Illa loquendi barbaries nonne testatur non saeculo Constantini, sed posteriori, cantilenam hanc esse confictam? “Decernimus quod ... uti debeant,”[247] pro eo quod est decernimus[248] ut utantur: sic nunc barbari homines vulgo loquuntur et scribunt, “Iussi quod deberes venire,” pro eo quod est, “Iussi ut venires”: et “decrevimus” et “concessimus,” quasi non tunc fiant illa, sed alio quodam tempore facta sint.
“Ipse vero beatus papa super coronam clericatus, quam gerit ad gloriam beatissimi Petri, ipsa ex auro non est passus uti corona.”
O tuam singularem stultitiam, Constantine! Modo dicebas coronam super caput papae ad honorem facere beati Petri; nunc ais non facere, quia Silvester illam recusat; et cum factum recusantis probes, tamen iubes eum aurea uti corona; et quod hic non debere se agere existimat, id tu ipsius successores dicis agere debere. Transeo quod rasuram coronam vocas, et papam pontificem Romanum, qui nondum peculiariter sic appellari erat coeptus.